COLLYRA seu COLLYRIS

COLLYRA seu COLLYRIS
COLLYRA, seu COLLYRIS
Graece Κολλύρα, et Κολλυρὶς, pastillus, seu parvus panis, in cinere coctus, atque inde cineribus fordidus. Hesychius: Ολλύρα, Θεόφραςος ἐπὶ τῶ ἐκ τέφρας πεπλασ μεν´ων. Aliter ἄκολος etc. Hinc κολλύρια, ocularia medicamenta, quae sive ex metallicis fierent, sive ex sucis et seminibus, in mortario trita, eâ formâ redigebantur ac servabantur. Anthyllus, c. de Collyriis, ἀπὸτίθεςθαι δὲ χρὴ μετα τὸ ἀναπλάσαι τὰ κολλύρια εν ἀγγείῳ χαλκῷ. Ubi ἀναπλάςςεςθαι est, in pastillos conformari. Nempe ὀφθαλμικὰ huiusinodi medicamenta κολλύρια dicta sunt, quod in panes rotundos essent formata, vel a colore cineris, quô plerumque panes hos obsitos diximus: unde et κολλυρίων avis. Cum his non confundenda κολλούρια, h. e. turundae, oblonga videl.
dicamenta et rotunda, fistulis, naribus, etiam anui, immittenda; quibus nomen a columnis dimidiatis et rotundis pilastris, quae Graeci κολούρια dixêre. Unde et Sidonius, l. 2. Ep. 2. Magis rotundatis fulta coluris, quam columnis invidiosa voluminibus. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 1321. et seqq. Porro et λάλαγγες dicebantur hae placentae, seu panes rotundi, qui alias κολλύραι et κολλυρίδες: cuius formae cum essent scutorum umbilici; et suggestus comarum, matronis Romanis in usu, hic quoque nomen id adeptus est, ut videbimus. Cum enim crinibus et vittâ Matronae insignitae praecipue esset, crinium spirae in orbem convolutae et aliae aliis superstructae formam galeri efficiebant, tutulusque Veterib. dictae sunt, item galerus et galea, caesaries quoque, φενάκη Polluci, perruca hodie Gallis. Neque vero unô omnes modô ornabantur: siquidem praeter illam capillorum constructionem, quae ad instar galeri totum capitis verticum contegebat, quamque vaginam et operculum capitis vocat Tertullianus; aliquando et pone cervices comarum suggestum in modum umbonis aut collyridis cuiusdam sive popani formatum gerebant. Tertullianus, de cultu Foem. Affigitis praeterea nescio quae enormitates sutilium atque textilium capillanentorum, munc in galeri modum, quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. Mirum quod contra Domini praecepta contenditur.. Ad mensuram neminem sibi adicere posse, pronuntiatum est. Vos plane adicitis ad pondus, Collyridas quasdam, scutorum umbilicos cervicibus adstruendo. Cuiusmodi ornatum, in mulierum cervicibus, multi veteres nummi exhibent. Salmas. ad Tertullian. de Pallio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”